Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
pretium [*]( E ) quoque sanguinis est pretium dominicae passionis. ergo pretio sanguinis emitur mundus a Christo; uenit enim ut saluetur mundus per ipsum, in quo iuxta ut opus auctoris et ius est. uenit ergo ut consepultos per baptismum et conmortuos Christo ad perpetuitatis gratiam reseruaret. sed non passim omnibus ad sepeliendum est locus; nam etsi omnes mundus includat, [*]( 1525 A ) non omnes reseruat. etsi conmunis habitatio, tamen legitima sepultura est eorum scilicet qui nunc sunt per fidem domestici dei, sed fuerunt in lege peregrini. qui sunt isti nisi de quibus dicitur: memores quod aliquando uos gentes, qui eratis in carne alienati a conuersatione Israhel et peregrini promissionis testamentorum? sed hi nunc iam non sunt aduenae atque peregrini, quoniam ciues esse sanctorum fidei iure meruerunt.
Sequitur admirabilis locus, quo subeundae aequanimiter [*]( B ) iniuriae moralis infunditur patientia pectoribus humanis. accusatur dominus et tacet. et bene tacet qui defensione non indiget: ambiant defendi qui timent uinci. non ergo accusationem tacendo confirmat, sed despicit non refellendo. quid enim timeret, qui non ambiret salutem? salus omnium suam prodit, ut adquirat omnium. sed quid de deo loquar? Susanna tacuit et uicit; melior enim causa, quae non defenditur et probatur. [*]( c ) et hic Pilatus absoluit, sed absoluit iudicio, crucifixit mysterio. uerum hoc speciale Christi, illud humanum, ut aput iniquos [*]( 2 Hier. 18, 2 sqq. 4 loh. 3, 17 6 Rom. 6, 4 et 8, Coloas. 2, 12 11 Ephes. 2, 19 12 Ephes. 2, 11-18 14 Ephea. 2, 19 18 Matth. 27, 12 et 14\' 28 Sus. (Dan. 13) 85 ) [*]( 2 reformatur y 4 enim om. X 6 consepultus α FOV consepultis C 8 omnia ETX (-es corr. V) et (is ex es) P 12 memores estote a m. estis x 14 hi om. PBGL 15 nunc om. X aduena P (corr. -ae) L 16 sanctorum esse x 17 quod P 18 accusator (v 8. o) P 21 timendo PL 22 omnibus P prodidit PBL π 23 adquireret x 26 speciale (i in raa.) P )
cur autem dominus tacuerit ipse praemisit dicens: s i uobis [*](22,67 sq. ) dixero, non creditis mihi; si uos interrogauero, non respondebitis mihi. illud tamen praestantissimum, quod maluit regem se probare quam dicere, ut condemnandi causam habere non possent qui quod obiciunt hoc fatentur. [*]( D )
Herode autem cupiente aliqua mirabilia eius uidere tacuit et [*](23,8) nihil fecit, quia nec illius crudelitas merebatur uidere diuina et dominus iactantiam declinabat. et fortasse typice in Herode omnes inpii significantur, qui si legi non crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in euangelio quoque uidere non possint.
Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur. etsi uterque [*]( E ) [*](23,11) reum non pronuntiant, alienae tamen crudelitatis studiis obsequuntur. lauit quidem manus Pilatus, sed facta non diluit; iudex enim nec inuidiae cedere debuit nec timori, ut sanguinem innocentis addiceret. monebat uxor, lucebat in nocte gratia, diuinitas eminebat: nec sic a sacrilega sententia temperauit.
similiter in hoc typum omnium iudicum arbitror esse praemissum, qui damnaturi essent eos quos innoxios aestimarent. tolerabiliores tamen gentiles esse quam Iudaeos coniuncta Pilato persona demonstrat et magis eos posse diuinis ad fidem operibus admoneri. quales autem illi qui dominum maiestatis crucifixerunt!
nec inmerito homicidae absolutionem petunt, [*]( 1526 A ) [*](23,18 sq. ) qui flagitabant innocentis exitium. tales leges iniquitas habet, [*]( 9 lob. 5, 46 sq. 15 Matth. 27, 24 17 Matth. 27, 19 23 I Cor. 2, 8 ) [*]( 1 uideretur PBCL uidere a uideare GX uideatur Εγ T non om. Εγ T se deCendi X 3 credetis BCFOV 5 diceret X 6 possent P m3 πχ posaint P m1 cet. (possit L) 8 credulitas ETX 9 declinabat (ba 8. u.) P typice om. PBLX 10 si in ras. P, se BL 14 reum αΒCχ rerum P (r alt.. eras.) L dm 0 et (in mg. dum nrm) FV dum nrm n praenuntiant χ 15 obsecuntur πχ et (qu ex c) V doluit (o ex e) P 18 temperabat PL 21 coniuncta (s. m3 conuicta) P 22 pilato (i 8. 0 m2) V pilati Y )
Et indutum illum ueste alba remisit. non otioBum [*]( B ) [*](23,11) quod ueste alba induitur ab Herode inmaculatae tribuens indicia passionis, quod agnus dei sine macula cum gloria mundi peccata susciperet. in typo etiam Herodis atque Pilati, qui [*](23,12) amici ex inimicis per Iesum Christum facti sunt, plebis Israhel populique gentilis figura seruatur, quod per domini passionem utriusque sit futura concordia, ita tamen ut prius populus nationum capiat dei uerbum et ad populum Iudaeorum fidei suae deuotione transmittat, ut illi quoque gloria maiestatis [*]( c ) suae corpus uestiant Christi, quem ante despexerant.
clamydem autem coccineam induitur a militibus et purpuream tunicam, in altera designans martyrum palmas, in altera regiae potestatis insignia, quod caro eius fusum toto orbe terrarum sanguinem esset susceptura pro nobis et passio reg-num paritura de nobis.
corona quoque de spinis capiti eius adnexa quid aliud quam diuini operis munus ostendit, quod de peccatoribus mundi [*]( D ) tamquam saeculi spinis triumphalis deo gloria quaereretur. nec flagella uacant, quia flagellatus est ipse, ne nos flagellaremur; homo enim in plaga et sciens ferre infirmitates [*]( 3 Ioh. 8, 44 8 Ioh. 1, 29 12 Ephes. 2, 13 14 Rom. 11, 80 sq. 15 Matth. 27, 2R, lob. 19, 2 et 5 20 Matth. 27, 29, loh. 19, 2 23 Mattb. 27, 26, Marc. 15, 15, loh. 19, 1 24 Esai. 53, 3 sq. ) [*](1 nomine PL 4 uere P (o s. e alt. m3) L 6 uestem albam X 7 herode de P (de alt. del. m2) L 8 dI/// P 9 quia PLX 11 popnli (om. que) X gentiles P (-is m3) L 12 passionem (s pr. 8. u.) P 13 capiat uerbum dei X 15 clamydem P clamide Cx clamidem cet. 16 coccinea Cz purpurea tunica Cχ 17 alteram PL alterum X alteram PL alterum X (altero V m2) 18 sanguinem (m tXp. m2) P 20 capite PL capitibus (om. eius) X caput a adnixa PLft 22 Bpinis 8. m.1 P (add. ł) et m2 Y, poenis Pm1 Vm1 cet. gloriae (om. deo) X 23 plaga constitutus Εγ T )
harundo quoque ue] secundum Matthaeum conprehenditur manu eius, ut humana fragilitas iam non sicut harundo moueatur a uento sed operibus Christi conroborata fundetur et adfixo cruci chirografo, quod erat contrarium nobis, sententia uetusta cessaret, uel secundum Marcum caput eius percutit, ut solidata diuinitatis adtactu nostra condicio nutare non possit.
Sed iam tropaeum suum uictor adtollat. crux supra umeros [*]( 1527 A ) [*](23,26) inponitur ut tropaeum, quod, siue Simon siue ipse portauerit, et Christus in homine et homo portauit in Christo. nec discordant euangelistarum sententiae, quando concordat mysterium, et bonus ordo nostri profectus est, ut prius crucis suae tropaeum ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. [*](23,26) non Iudaeus est qui crucem portat, sed alienigena atque peregrinus nec praecedit, sed sequitur. iuxta quod scriptum [*]( B ) est: tolle crucem tuam et sequere me. non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit. nec mors illa diuinitatis. sed quasi hominis fuit. unde et ipse ait: deus, deus meus.
respice me! quare me de reliquisti? pulchre ascensurus [*]( 5 Matth. 27, 29 sq., loh. 19, 3 9 Matth. 27, 29 12 Coloss. 2, 14 13 Marc. 15, 19 17 Matth. 27, 32, Marc. 15, 20, lob. 19. 17 24 Luc. 9, 23 25 concH. Hispal. 2 c. 13 26 Matth. 27, 46 Ps. 21, 2 ) [*](1 antea αΒΟπ ante cet. 4 detestabili (te a. u.) P 5 exitus P (-tiie corr.) Let] etsi aB 7 defuerit PaCI. defuit X defuerunt BX 10 tam (i a. t m3) P 12 cirografo P erat] e re X 13 sententiae uetustas X ceesauit X 14 percutitur X 16 super Cy 20 est om. αΕFγΤV 21 ipse om. X 26 unde] tunc demum PL )
Nunc quoniam tropaeum iam uidimus, currum suum trium-phator ascendat nec arborum truncis aut quadriiugis plaustris manubias de mortali hoste quaesitas, sed patibulo triumphali captiua de saeculo spolia suspendat. non hic reuinctis pos tergum bracchiis gentes nec excisarum urbium imagines oppidorumque captorum simulacra cernimus aut summissa [*]( D ) captorum regum colla miramur, qualis humanorum solet esse species triumphorum, nec uictoriae terminos regionis fine distinctos, sed ouantes populos nationum quaesitos non ad supplicium, sed ad praemium, reges liberis adfectibus adorantes, uoluntariis urbes studiis deditas et in melius reformatas imagines oppidorum, quas non fucus expresserit, sed deuotio colorauerit fidei, arma uictoriarumque iura toto orbe currentia, captiuum principem mundi et spiritalia nequitiae [*]( E ) quae sunt in caelestibus oboedientia inperio uocis humanae, subditas dominationes uariarumque uirtutum species, non sericis, sed moribus emicantes. fulget castitas, fides splendet et induta mortis exuuiis deuotio fortitudinis iam resurgit.. unus dei triumphus fecit omnes prope iam homines triumphare, [*]( 20 Ephea. 6, 12 22 Coloss. 2, 15 25 II Cor. 2, 14; Coloas. 2, 15 ) [*]( 5 adsistet P (-it m2) a 6 tamen tamquam GT tamen quasi Εγ 7 tropheam BX (v s. a K) trophea CE,T 8 quadrigaiugis X (ga del. m2 0, t quadrigis s. m2 r) quadrigia PL pIaustria (a alt. eras.) P plaustri X 9 hoste (e ex i m2) P 10 suspendat ante captiua transponunt X hinc PBL post u.BFL 13 solent P 15 distinctus (us ex os) P 16 regis ΡαΒCX (-es corr. π V et m2 regem) 18 imaginem (m alt. in ras. m2) oppidorum (0 pro in ras.) P fructus X 20 captiuum P (u pro a. u.) captium L 25 uniua (i s. u.) π unde L triunphia (v 8. i alt.) P triumphis L triumphatores X (t re s. tores E) )
nudum [*](23,34) uideo: talis ergo ascendat qui saeculum uincere parat, ut [*]( F ) saeculi adiumenta non quaerat. uictus est Adam qui uestimenta quaesiuit, uicit ille qui tegimenta deposuit. et talis ascendit quales nos auctore deo natura formauit. talis in paradiso homo [*]( 1528 A ) primus habitauerat talis ad paradisum homo secundus intrauit. et ut non sibi soli, sed omnibus uinceret. manus extendit, quo omnia traheret ad se, ut nodo mortis exuta iugo fidei suspensa caelestibus ea quae prius erant terrena sociaret.
Scribitur etiam titulus. solet praecedere pompa uictores : [*](23,38) at uero currum domini triumphalem praeibat bona pompa resurgentium defunctorum. solet etiam titulus subiugatarum gentium numerum designare. sit in illis triumphis ordine [*]( B ) quodam digesta miserabilis deuictarum, pereuntium contumeliosa captiuitas nationum, hic redemtarum gentium uernat gratia. digni tanto triumpho iugales, ut caelum terra maria inferna a corruptela mutentur ad gratiam.
scribitur autem titulus et super crucem ponitur, non infra crucem, quia principium super umeros eius. principium autem quod est nisi sempiterna uirtus eius atque diuinitas? unde et ipse [*]( c ) interrogatus: tu quis es? respondit: principium, quod et loquor uobis. legamus hunc titulum. Iesus inquit Nazarenus rex Iudaeorum.
merito supra crucem titulus, quia non humani corporis, sed diuinae potestatis est regnum quod habet Christus. merito supra crucem titulus, quia licet in [*]( 2 Ioh. 19, 23 3 et 5 Gen. 3, 7 6 I Cor. 15, 47 19 Esai. 9, 6 21 Ioh. 8, 25 22 Ioh. 19, 19 24 loh. 18, 36 ) [*]( 1 ḍṇι̣ P ascendit Βπ et (a s. i) V 4 tegimenta P (v s. i m2) G (i ex u) aCL tegumenta BErT integimenta X (in expo Οπ, v s. i alt. 0) 10 uictores CGγ et (i 8. e) απ uictoris PBFL et (es ex is) EOTV pompa (s. u. m2) praeibat bona pompa P 13 in om. PBL 14 miserabili y 15 uenerat X (corr. OV) 17 scribatur X 19 quid X et (i ex o) 0 20 eius Onl. PBCL, est eius ET atque] et PBL 21 tu om. PBL respondit om. B quod (i s. od, eras.) 0 qui C 22 inquit om. Cj 23 super Xz (in mg. supra FV) 25 super πχ ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 32 )
non mediocris ergo titulus. ipse autem crucis [*](23,33) locus uel in medio ut conspicuus omnibus uel supra Adae. ut Hebraei disputant, sepulturam. congruebat quippe ut ibi uitae nostrae primitiae locarentur, ubi fuerant mortis exordia.