Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Meritoque addidit dominus: a b ipso enim salutare meum, quasi diceret: \'nolite turbari, quia dixi animam meam fore deo subditam: anima erit subdita quae uestri est portio, salutare autem meum ab ipso, hoc est quia a patre et in patre semper sum. a patre enim ueni in hunc mundum et si uidetis hominem, dei filium credite; cum uenerit autem paracletus quem ego mittam uobis a patre meo, spiritus ueritatis qui a patre meo procedit, ille testimonium perhibebit de me.
et filius a patre procedit et spiritus ab ipso procedit;de unitate ergo diuinitatis ambiguum nihil. ideoque concupiuit Dauid hoc salutare dei nobis dari, quia ipse est uita aeterna, [*](3 Luc. 2, 51 10 *I Cor. 15, 28 22 Ps. 61, 2 27 *Ioh. 15, 26 ) [*]( 1 subditus erat P 2 subditus erat v 7 subiectus patri erit P 9 nundum subiecta sunt ei P 13 omnia] add. et P 19 receperit] recipit ex recepit C recipit P 20 et patrem recipit v 21 operatio s. 1. A 28 paraclitus AC paVaclytus P )
Ideoque adiunxit statim: etenim ipse est deus meus, adiutor meus, defensor meus; non mouebor amplius. haec utique quasi homo loquitur, quia in deo spem nostram debemus reponere, ne facile labamur; quamquam in eo quod locutusest: non mouebor amplius ostendat habere se diuinae insignia potestatis.
habes enim alibi dicentem: adhuc ego semel terram mouebo. mouit diluuio, quando praeter arcam Noe caro omnis interiit, mouit, cum Sodoma et Gomorra sacro igne consumptae sunt. haec supernae indignationis indicia sunt. sed quia elegit genus hominum dominus magis seruare quam perdere, non mouebitur amplius ad indignationem, qui uenit ad misericordiam, uenit, ut redimeret nos suo sanguine, non ut nostrum effunderet, uenit, ut se offerret pro nobis et quasi bonus negotiator mercem suam proprii corporis passione seruaret.
Et cum hoc diceret, leuauit oculos suos et uidit hinc persecutores, inde nequitias spiritales in unum ponuenire et ait: quo usque irruitis in hominem, interf icientes uniuersos?, hoc est: lquid delere genus festinatis humanum? nescitis me pro omnium redemptione uenisse? obtuli me pro cunctis, ut omnes mea oblatione protegerem\'. \'hominem\' ergo aut pro humana omni accipimus multitudine aut, si de uno accipimus, de ipso dictum intellegimus: irruitis, sed in hominem, quia supra deum irruere non potestis, sicut habes alibi: