Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

suscepit itaque compassionem nostram, suscepit et subiectionem; quod enim subiecit sibi omnia suum est, quod subiectus est nostrum est. ideoque ait: nonne deo subdita erit anima mea? anima, inquit, subdita, non diuinitas, anima subiecta, non dei uirtus; uirtus enim dei non potestati subdita est, sed unitati, et consortio eius utitur potestatis. illa subiecta est, quae humanae condicionis fragilitate plerumque mutatur, non quae mutari non potest.