Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Itaque quasi homo infirmatus est, quasi homo doluit et nos quasi hominem aestimauimus eum esse in doloribus; sed quasi uictor infirmitatum, non infirmitatibus uictus pro nobis, non pro se dolebat et infirmatus est non propter sua, sed propter nostra peccata, ut nos suo liuore sanaret. quid utique est homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, nisi quia plagae habebat compassionem ?
aut quomodo sciebat ferre infirmitatem, si sensum infirmitatis excluserat ? quod enim portamus, hoc pro onere sustinemus. suscepit ergo peccata nostra, ut portaret, suscepit etiam, ut purgaret. denique scriptum est: et peccata eorum ipse purgauit. ideo ipse hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. ibi enim maior triumphus, ubi mens interna mundatur. quod portat igitur, ad remissionem pertinet, quod purgat, ad correctionem.
suscepit itaque compassionem nostram, suscepit et subiectionem; quod enim subiecit sibi omnia suum est, quod subiectus est nostrum est. ideoque ait: nonne deo subdita erit anima mea? anima, inquit, subdita, non diuinitas, anima subiecta, non dei uirtus; uirtus enim dei non potestati subdita est, sed unitati, et consortio eius utitur potestatis. illa subiecta est, quae humanae condicionis fragilitate plerumque mutatur, non quae mutari non potest.