Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sed homo per ista cognoscitur, qui per opera diuina supra homines aestimatur. itaque-ipse eo usque se hominem credi uolebat, cum deus esset, ut se appellaret hominem dicens: quid me quaeritis occidere, hominem qui ueritatem locutus sum uobis?, nec solum hominem, sed etiam f ilium hominis diceret, sicut ait : quid me dicunt esse hominesfiliumhominis? unde ille summam tenere fidei pronuntiatus est, qui ot dei filium cognouit et hominem non negauit.
ipse igitur utrumque unus, inseparabilis numero et agnoscendus operis distinctione , non uarietate personae. non enim alter ex patre et alter ex Maria, sed qui erat ex patre carnem sumpsit ex uirgine, affectum assumpsit ex matre, ut infirmitates nostras ipse susciperet. unde ait propheta et pro nobis dolet. quomodo dole- 30 [*](4 cf. Rom. 5,19 16 Matth. 26, 38 17 *Hier. 17, 9 21 •loh. 8, 40 23 *Matth. 16, 13 26 cf. Matth. 16.16 30 *Esai. 53, 4 ) [*]( 2 inoboedientiae — 3 eam om. Cml 2 sordesa (sors = sordes) 4 peccatoris Aml 11 culpa a 17 cognoscit CPa 18 eum om. b 20 appellaret se (se add. Cm2) CP 23 hominep esse P 27 distincione C 28 et s. I. C, om. P )
Itaque quasi homo infirmatus est, quasi homo doluit et nos quasi hominem aestimauimus eum esse in doloribus; sed quasi uictor infirmitatum, non infirmitatibus uictus pro nobis, non pro se dolebat et infirmatus est non propter sua, sed propter nostra peccata, ut nos suo liuore sanaret. quid utique est homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, nisi quia plagae habebat compassionem ?