Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ipMim naturae fontem et originem reuertaris, quae te nudum, non ueste amictum edidit, ut discas superflua non requirere. hoc, quod erubescis esse te nudum, culpa docuit, non natura; nulla enim esset uerecundia genitalium, si culpa non esset. neque enim cetera animalia uestiuntur ut tegantur neque uestiuntur ut muniantur; satis munita sunt omnia naturae suae tegmine.