Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
execrabile domino duplex pondus et statera fallax non bona. in quo significat eos, qui rapinam inexplebili corde meditantur et sobrietatem fronte praetendunt. tales scribae Iudaeorum sunt, qui onera grauia aliis obseruantiae durioris inponunt non habentes rectum iugum animae suae, sed propensa iniquitate curuati, ipsi autem suorum refugi praeceptorum sunt. inuenitur itaque in auaritia, tamquam in radice uitiorum omnium, quae sit caput iniquitatis et fomes, quam homo renuntians mundo et consepultus Christo per baptismatis sacramentum, qui sit mortuus saeculo, declinare debet atque defugere.