Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quod bene et ad dominum Iesum Christum refertur, qui cum descendisset in terras. crucifigeretur, sepeliretur, non emigrauit [*]( 1 cf. Luc. 23, 11 6 cap. 26] spectant haec ad alteram legationem Ambrosii ad Maximum anno 386 iiel 387 susceptam 10 cf. Luc. 23,52 14 uin- -chela] Maximus a. 388 apud Aquileiam deuictus interiit 15 *Ps. 61, 6-7 19 cf. Ps: 14,1 22 cf. Rom. 8, 35 . 38 . 39 -25 *Ps. 108,10 ) [*](del. Å) [*](1 his Cml 6 his Cm1 9 horrere (h s. 1. C) CPa flagitiis todd. a - excitus cmi. /i et sic citus cfdd.a territus v teterrimi deposuit P teterrimi Cav 12 ipse Pilatus Laur. XIV dext. 8 00 14 comperhendinata P 18 negata est corporis nec P corporis negata v 19 mihi om. b habeo] o«W. enini P 20 monte eius av 21 qui Pa 29 terras] add~ wt C (t. I.) P Laur. XIV dext. 8 av ut sepeliretur v )

395
& patre, sed in patre mansit: traditus sum etnon egrediebar. nec deposuit quod erat, sed reseruauit, nec desiuit esse in forma dei, sed perseuerauit, non inminuta per susceptionem corporis dei gloria, sed manente triumphum adquisiuit, potentiam non amisit. unde ipse a\'t: a modo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis.

Unde conuocatos gentium populos et adquisitos patri suo sanguine hortatur ad fidem dicens: sperate in eum, omnis conuentus plebis meae, hoc est non solus Israel, sed \'omnis\', inquit, nec solae reliquiae, sed etiam gentium plenitudo, nec solae gentes, sed Israel; cum enim intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israel saluus erit. quis potest diuina mysteria comprehendere ?

quorum tanta multitudo est, ut iure Paulus miretur meritoque dixerit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! repulsae gentes sunt, ut eligeretur Israel; caecatus est postea Israel propter uocationem gentium et caecati Israel reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt, postquam intrauit gentium plenitudo. ita culpa Israel profuit gentibus, fides gentium Israeliten populum liberauit.

Effundite, inquit, coram illo corda uestra. qui induit fidem, prius perfidiam debet exuere, euacuare cor suum omni labe malitiae, ut capax fiat cor eius gratiae spiritalis. ideoque apostolus ait:renouamini spiritu mentis uestrae; cum enim effunditur uetus malitia, noua sumitur gratia, qua unusquisque renouatur.

dicit ergo filius dei: effundite coram illo corda uestra, quia sciebat patrem esse dicturum: effundam de spiritu meo super omnem carnem. est etiam illa traditio, ut cor nostrum uideamur effundere, quando omnes cogitationes alicui et uoluntates nostri cordis aperimus. ergo iactemus in deum cogitationes nostras nec aliquid eum latere credamus. effundimus cor nostrum coram ipso, cum disceptationes exinanimus humanas [*]( 1 Ps. 87, 9 5 *Matth. 26, 64 8 *Ps. 61, 9 11 cf. Rom. 11, 25-26 14 Rom. 11, 33 16 cf. Rom 9, 27 . 11, 28 20 . 25 Ps. 61,9 23 Eph. 4,23 26 * 1 oel 2, 28 ) [*]( 3 dei forma b minuta Cml immutata v R omnis scripsi omnes CPav 9 omnes av 12 quis potest] pergii A misteria C 16 alt. Israel om. P 19 Israeliten tcripsi israhelitem A israelitem CPav 31 coram ipso cor nostrum P )

396