Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

tu autem hic s\'ta mecum, quoniam qui deo proximus est lapsui non potest esse uicinus. omnis enim culpa uelut aduersario nisu de loco deicere et de proprio statu mentem mouere consueuit; quod uel ab hoste uel ab luctamine tractum uidetur. perturbat ira, incendit libido, stimulat inuidia, excruciat auaritia, timor deicit, maeror affligit. et Petro dictum est a domino Iesu: ueni retro post me. non dixit: \'ueni retro\' — hoc enim diabolo soli dixit —, sed: ueni retro post me;