Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
leuita pertransiuit, stetit ille qui uulnera inflicta curauit. et ideo illi non dixerunt qui transibant. uiam: benedictio domini super uos, benedicimus uos de domo domini; stantes enim, non transeuntes sunt pedes benedicentium. denique et uineam, cuius soluta munitio est, transeuntes uindemiant, non manentes; transeuntes sibilant, sicut in Threnis Hieremiae legimus: tenuerunt super te manus omnes transeuntes per uiam, sibilauerunt et mouerunt caput suum super filiam Hierusalem.
ldeo sacerdos non potuit coronari, leuita non potuit, quia transierunt et tamquam umbra praeterierunt; Stephanus autem martyrio coronatus est, quia stantem uidebat dominum legum immobilem, non praetereuntem. immobilis ergo fide Stephanus immobilem Christum uidebat, nullo erat mortis timore commotus; non mouit se Stephanus, non mouit et Christus. commoti sunt filii proditoris, de quibus dicitur: commoti amoueantur filii eius et mendicent; eget [*]( 3 *Matth. 27,39 o\'Ps.21,8 7cf.Eph.4,15 9*Act.22,22 10 cf. Luc. 8, 37 11 cf. Cant. 3, 4 14 cf. Ps. 133,1 cf. Luc. 10, 31-33 16 *Ps. 128,8 19 cf. Ps. 79, 13 21 ♦Threu. 2, 15 21 cf. Ps. 143, 4 25 cf. Act. 7, 55 29 »Ps. 108, 10 ) [*]( 1 homines] add. uero v 10 gerasseni A generaseniC 11 nec — possidet om. Cml 20 yheremiae C iheremiac P 23 iherusalem CP 29 et] se IMVT. XIV dext. 8 tx 30 et ntcueantnr CP )