Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
autem, qui passionis eius pretium repudiarunt, peregrinantur a Christo. tolerabilior illis uel in hoc proditor, quod confitetur errorem, illi autem crimen suum excusando acerbant; uerecundior est enim confessio post delictum. impudenter igitur refellebant commune sacrilegium confitentem dicentes: quid ad nos? tu uideris; quid enim dicebat proditor nisi hoc: peccaui quod tradiderim sanguinem iustum? quod erat crimen tradentis, quomodo suscipientis non poterat esse peccatum, cum scelus sceleri sit adiunctum, ut quem scelerate emerunt sceleratius trucidarent ?
Cucurri, inquit, in siti. uerum est quidem quod dominus noster Iesus sitiuit. beata domini sitis, quia sitiuit pro nobis et maxime in passione; denique dixit: sitio. tunc itaque sitiebat, quando de latere suo restinctura sitim omnium uiuae aquae fluenta fundebat. denique scriptum est: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae.
sed in Graeco medie positum est, quia edgafwv et singularem et pluralem numerum significat. ergo quia \'cucurri\' et \'cucurrerunt\' iuxta Graecum possumus intellegere — diximus autem quid exprimat \'cucurri\', hoc est festinaui sitim omnium suscipere, ut uniuersos perpetui fontis ubertate satiarem; cui enim dedero aquam, non sitiet nec hic nec in futurum, sicut dictum est ad Samaritanam —, nunc dicamus, quid significet: cucurrerunt in siti, hoc est festinauerunt, ut perfidiae suae aestu fontem uiuum negantes aeterna fauces suas ariditate sic- sct [*](2 cf. Matth. 27, 7 5 cf. Eph. 2, 19 6 cf. Rora. 6,4 9 cf. Uerg. Ae*. 11,407 11 Matth. 27, 4 12 *Matth. 27, 4 17 Ps. 61, 5 19 loh. 19. 2S 20 cf. Ioh. 19, 34 21 Ioh. 7, 38 27 cf.-Ioh. 4,14 29 *Ps.61,5 ) [*]( 2 loculum in Pml 4 mortem P 5 sunt] add. et v 8 tollerabilior A 9 aceruant Cm2P 18 qua P 23 edpamon ACP 24 quia] etiam v, om. P 26 ut] et Cml 27 neque hic neque Pv futuro P )