Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quid me quaeritis occidere hominem? neque enim diuinitas morti poterat esse subiecta, sed humana susceptio. si ergo in me irruitis et me uultis tenere, quid eos qui mecum sunt uultis occidere ? satis est uobis habere quem quaeritis. non quaero consortem passionis, qui ad salutem omnium adiutore non egeo. non requiro legatum, nuntium non praemitto, sed [*](2 Phil. 2,6 5 *Ps. 61, 3 10 *Agg. 2, 6 (7) 14 cf. Luc. 9, 56 20 cf. Eph. 6,12 *Ps. 61, 4 28 *Ioh. 8,40 ) [*]( 12 archam CP Gomorrha v 14 saluare P 16 ut non tr. P 22 festinatis genus P humanum] add. hominem CPv 30 tenere — 31 uultis om. v 32 non] neque v passioncs Aml )
irruitis igitur tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae, ignari quia ueni, non ut inclinarem parietem et maceriam inpelleremsed ut soluerem. ueni enim pax, ut faciam utraque unum, et medium parietem maceriae soluens, qui carnem et animam diuidebat, ut unum sentire non possent. et ideo caro animae repugnabat et subdita imperio eius esse non poterat, quia obiecti parietis obstaculo gubernaculis eius parere non poterat.
Lex igitur carnis legi mentis aduersabatur. hunc parietem ueterum inimicitiarum uelut murum sustulit dominus Iesus et peruios fecit esse conuentus mentis et carnis, ut in unum coeuntes id quod erat utrique salutare sequerentur. paries ergo quaedam eminentia delictorum est, unde ad pontificem Iudaeorum dicit Paulus: percutere te incipiet deus, paiies dealbate; paries enim luto caementiaque construitur .
hinc aedificabant Aegyptii ciuitates, quando Iudaei lateres facere cogebantur. in Aegypto lutum conficiebatur et populus dei peccatum illic operabatur; ideo gemebat, ideo exauditus- et liberatus est a peccato: ideo lex data, promissa gratia, ut lex peccatum ex parte resecaret, gratia omne donaret.