Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quid me quaeritis occidere hominem? neque enim diuinitas morti poterat esse subiecta, sed humana susceptio. si ergo in me irruitis et me uultis tenere, quid eos qui mecum sunt uultis occidere ? satis est uobis habere quem quaeritis. non quaero consortem passionis, qui ad salutem omnium adiutore non egeo. non requiro legatum, nuntium non praemitto, sed [*](2 Phil. 2,6 5 *Ps. 61, 3 10 *Agg. 2, 6 (7) 14 cf. Luc. 9, 56 20 cf. Eph. 6,12 *Ps. 61, 4 28 *Ioh. 8,40 ) [*]( 12 archam CP Gomorrha v 14 saluare P 16 ut non tr. P 22 festinatis genus P humanum] add. hominem CPv 30 tenere — 31 uultis om. v 32 non] neque v passioncs Aml )

385
ipse me nuntius obtuli non quaerentibus, me tradidi non comprehendentibus, ut liberarem eos qui mortis laqueis fuerant comprehensi.