Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
et scientia, alius pauper, gratia tamen diues, quia et pauper clamauit et dominus exaudiuit eum. e contrario est et diues in superbia et pauper in humilitate. omnes uocantur ad ecclesiam, ut omnes redimantur a Christo. qui aeger est medicum inuenit, qui sanus sapientiam adquirit, captiuus redemptorem, liber remuneratorem. omnes aedificat scriptura diuina;
in ea inuenit unusquisque, quo aut uulnera sua curet aut merita confirmet. simul autem in unum diuitis et pauperis facta uocatio in quandam humilitatem aequalitatemque nos prouocat, ut neque diues fastidiat inopem neque diuiti pauper inuideat, sed utrumque sibi gratia una conectat, quia et dominus pauper factus est cum diues esset, ut idem et pauperum saluator esset et diuitum.