Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

in his ergo fluminibus praeparatur ecclesia, in quibus profluit dei gratia. hi sunt fluuii qui aure percipiunt uerbum dei et locuntur, ut uerbum infundant pectoribus singulorum. ideoque scriptura discretionem fecit dicendo: audite haec, omnes gentes, auribus percipite, omnes qui habitatis\'orbem terrae. possunt omnes audire, non omnes tamen auribus percipere nisi electi dei. ideoque saluator dicit: qui habet aures audiendi audiat.