Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Uerumtamen deus liberabit , inquit, animam meam de manu inf erni, cum acceperit eam. bene hoc dicit qui sciebat animam suam in inferno non derelinquendam. descendit enim, ut captiuos absolueret de faucibus inferorum, non ut in his captiua remaneret. [*]( 2 Ps. 61, 5 4 *Ps. 48, 14 6 cf. Rom. 10,8 7 *Ps. 48,15 11 cf. Ioh. 10,11 25 *Ps. 48,16 27 ci. Ps. 15,10 ) [*]( 3 hiis etiam Fml 4 hiis fł iis av 7 inferno 0 8 eonun] eius BC dueterescet BC 10 a gloria eormnom. b 11 depucit BC 13 mercenariam Bv meroennariam p operum] add. suorum F 19 matatmis Bml 21 miserabili BC itaque] adi. mala Bm2C 22 oeterescat BCft 13 a om. fiav 26 cum] qui fJ )
Ergo quoniam haec, quae in isto saeculo sunt, nobiscum transire non possunt, ideo tibi dicitur: ne timueris, cum diues factus f uer homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius, quoniam non cum morietur accipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius. noli, inquit, expauescere diuitias et potentiam diuitis et gloriam saecularem, quoniam caduca illa sunt et citius abeunt quam uenerunt.
somnium est iste thesaurus; euigilas et recessit, quoniam, qui potuerit crapulam mundi istius edormire et sobrietatem uirtutis assumere, ista contemnit et pro nihilo pecuniam ducit. neque timueris, cum multiplicatam gloriam domus alicuius potentis audieris. inspice diligenter, et uacua est quae nihil habeat de fidei plenitudine. et quid de domo dicam? uacuus erat totus hic mundus, antequam numero credentium eum Christus impleret, ideoque scriptum est: iudicabit inter gentes, replebit ruinas.