Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: homo cum in honore esset non intellexit; comparatus est iumentis quae sine sensu sunt et similis f actus est illis. haec uia eorum in offendiculum ipsis, et postea in ore eorum complacebunt. quia non intellexit homo cum in honore esset — est autem honor, quod ad imaginem dei factus est, factus est rationis capax —, comparatus est iumentis quae sensum non habent; qui autem intellexit angelis comparatur.