Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
intra se hoc dixit et Christus audiuit, et tetigit fimbriam et uirtus de saluatore processit quae curauit aegram, firmauit inualidam, profluuium statuit, pietatem probauit. similiter ergo et hic omnes gentes uocat ad sapientiae fontem atque prudentiae, redemptionem omnibus pollicetur, ut nemo trepidet, nemo desperet, ubi nullus excipitur, sed omnis anima inuitatur ad gratiam, ut sine pretio redimatur a crimine et fructum uitae adipiscatur aeternae.