Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

aduena ego sum apud te in terra etis peregrinus sicut omnes patres mei. luxuriosis domus sepulchrum est; denique tamquam in sepulchro uiuunt, qui possunt dicere: manducemus et bibamus, cras enim moriemur. resurrectionem ante oculos non habentes. ideoque tumulis suis affixi atque attumulati adhaerent, quia resuscitari se posse non crediderunt. habitaculum ergo illis in suo busto est et tabernaculum eorum in progenie et generatione terrena est, qui uermes sui corporis heredes relinquunt, ut hic tantum sit memoria eorum, in aeternum transire non possit.