Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
non habent diuitias infidi, non possessionem; fideli enim totus mundus possessio est. non habent hereditatem, quia sola est hereditas credentibus in domino. suas autem diuitias habent, ideoque auarus dicit: non habeo quo congregem fructus meos; non enim uerus fructus, sed auari fructus pecunia est. et dominus auaro dicit: uade, uende bona tua et ueni, sequere m e; non enim perfectum bonum est patrimonium, sed haec sunt auari bona, quae in emolumento aliquo constituta sunt.
uende, inquit, quae putas Lua esse, cum tua non sint, quia ad alios fluminis modo transeunt, et sequere me, ut bonum inmortale cognoscas. sapientes ergo in interitum deducuntur, quibus deus abscondit quae paruulis reuelauit. peribunt simul et in uno eodemque loco erunt insipiens et stultus et alienis relinquent diuitias suas, quia non inuenit nequitia legitimum suc- 30 cessorem. [*]( 2 Ps. 48,11 4*Pa. 13,1 8 d. Ps. 48, 11 11 *Rom. 8, 16--17 19 Luc. 12,17 21 *Matth. 19, 21 26 cf. Matth. 11, 25 . 28 *Ps. 48,11 ) [*]( 4 mala a 6 pr. qui pa alt. qui Bmlpa 7 eo om. F 8 ipse v 9 suum] cum AB (lesle b) C 10 pr. et om. C reperire Cfiav 11 dicimur Bm2C 14 inspientesF 16 in fide, non in(in tn raa.) possessione/1 20peccunia C 27 reuelantur F 28 enmt om. 0 29 legittimum F ) [*]( 24* )
Et sepulchra eorum domus eorum in saeculum, tabernacula eorum in progenie et generatione; inuocauerunt nomina eorum in terris ip sorum. ubique scriptura sepulchra pro uilibus ducit, quibus degeneres et uitae huius cupidi comparantur: sepulchrum patens est guttur eorum. his ergo, qui ad diem de die uiuunt, sepulchra pro domibus sunt. domus enim iustorum non in terra est, sed in caelo, sicut apostolus docuit dicens: