Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Simus ergo docibiles dei, ut nemo nostrum uideat interitum [*](3 *Matth. 11, 28 5 Ps. 68, 4 6 *Gen. 49,14 8 *Gen. 49, 15 9 cf. Ps. 48, 8-9 15 Ps. 48, 11 18 cf. Matth. 23, 6 20 cf. Matth. 17, 24 23 cf. Hebr. 9,13 27 cf. Ioh. 6, 45 ) [*]( 2 partem B 4 reficiam uos fiav 6 Issachar v 7 sortes scripsi fortes codd. av 9 homo non dabit BCfiav 11 laborauit BCml 12 dum] add. quis Bm2 18 sinagogis A, add. specialiter Bml uendicant ABm2CDFa 19 qui] hii fl hi a uero p 20 didragma DF didragmam E didrachmum av 22 quidam fl 23 redemit v hyrcorum « hir (hyr- E) corum redimit DEmIF 25 ueritas] aid. est ftv enim] add. per Bm2Cv didragmo fl didrachmo a didrachma v )
ipsi ergo insipiens et stultus quando pereunt, alienis relinquunt diuitias suas; suum enim et legitimum stultitiae et improbitatis heredem repperire non possunt. legitimi enim dicunt: quia filii dei sumus. si autem filii, et heredes; heredes quidem dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et simul glorificemur. insipientes ergo diuitias non habent, quia nec hereditatem habent.