Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ostendit quod non pro se propitiationem debeat peccatorum, quia seruus peccati non erat, sed ab omni erat liber errore filius dei. filius enim liberat, seruus est in reatu. ergo liber iste ab omnibus nec pretium redemptionis animae suae dat, cuius sanguinis pretium poterat abundare ad uniuersa mundi totius redimenda peccata. recte ergo alios liberat qui pro se nihil debeat.
Plus adicio. non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de quocumque homine accipias, possit intellegi, quia non debeant singuli propitiationem suam, quia propitiatio omnium Christus est et ipse est uniuersorum redemptio. cuius enim hominis sanguis iam idoneus est ad redemptionem sui, cum pro redemptione omnium suum sanguinem Christus effuderit?