Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sed quamuis homo sit, quis cognoscet eum? quare nemo cognoscet? quia, sicut unus deus, ita unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. ipse est solus qui redimet hominem, uincens pietate germanos, quia pro alienis sanguinem suum fudit, quem nemo potest offerre pro fratre. itaque corpori proprio non pepercit, ut nos redimeret a peccato, et dedit semet ipsum redemptionem pro omnibus, sicut uerus eius testis adseruit apostolus Paulus, qui ait:
ueritatem dico, non mentior. sed quare solus hic redimet ? quia nemo potest eum aequare pietate, ut pro seruulis suis animam suam ponat, nemo integritate; omnes enim sub peccato, omnes Adae illius subiacent prolapsioni, solus redemptor eligitur qui peccato ueteri obnoxius esse non possit. ergo per hominem dominum Iesum intellegamus, qui suscepit hominis condicionem, ut in carne sua peccatum omnium crucifigeret et chirographum uniuersorum suo cruore deleret.