Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ecce faciam noua omnia, qui supra ipsum germanitatis affectum sim atque pietatem. quem frater eodem matris utero effusus in lucem redimere non potest, quia parilis naturae [*](5 cf. I Cor. 3, 3 6 *Esai. 54,17 9 *Ps. 117,11 11 cf. II Cor. 3, 7 12 *Ps. 92, 1 13 *Ps. 48, 7 16 Ps. 33, 11 17 cf. Col. 2,19 20 *Ps. 48, 8—9 23 *Ps. 48,6 27 cf. II Cor. 5,17 ) [*]( 4 totius om. a 5 carnalis ABmlCm2 10 sum] add. in fiav sinagogaA 13 sunt ergoC 14 habundantiaa. 15 enim om.fJv 18 generalia quae late] genera aliaque DEml generalia quae Em3 loquutus B 20 de s. I. A 21 pr. redemit A nec] non (t 24 mihi potest C mihiJ me fJ 26 ipse om. p 27 qui — sim scripsi quae - sint (sunt Cm2) codd. av, cf.p. 368, 8 .13 )
sed quamuis homo sit, quis cognoscet eum? quare nemo cognoscet? quia, sicut unus deus, ita unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. ipse est solus qui redimet hominem, uincens pietate germanos, quia pro alienis sanguinem suum fudit, quem nemo potest offerre pro fratre. itaque corpori proprio non pepercit, ut nos redimeret a peccato, et dedit semet ipsum redemptionem pro omnibus, sicut uerus eius testis adseruit apostolus Paulus, qui ait: