Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
etenim sicut m operibus suis conditor et in aedificationibus suis aedificator agnoscitur, ut, etiamsi nomen non audias, tamen ex operum qualitate artificem deprehendas — et quid mirum de humanis, cum ipsius creatoris aeterni, qui non uidetur a nobis, inuisibilia tamen [eius] per ea quae facta sunt intellegamus? —, ita in excelsis et magnis domibus, quae domus nos sumus, si libertatis et gloriae fundamentum usque ad finem firmum tenuerimus, deus habitator agnoscitur, ut deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob.
ipse enim uerus deus, qui tales uiros praeceptorum suorum institutione fundauit. ergo sicut in illis se deum demonstrauit aeternum, ita, inquit, cum regis magni suscipiet ciuitatem, gradibus eius receptionem suae audierint et putauerint exsequendum, ne ab illius domus aedificatae in petra firmitate degenerent.
H o c, inquit, uidentes reges terrae congregati sunt et transierunt in unum; ipsi uidentes tunc cad rn i rat i sunt. boni reges, qui sui corporis possunt se praebere rectores, ab ipsa patriarchae Abrahae origine et institutione manantes, qui docuit peccatum posse superari, ideo uerus rex, qui flagitiis esse nesciuit obnoxius, in quo culpae et erroris inlecebra regnare non potuit. unde et dictum est ad huiusmodi uirum afiliisHet: rex a deo tu es no b is.
tales ergo reges terrae, qui carni imperitarent, congregati sunt, ut in uno essent corde et in uno spiritu, sicut legimus, quia multitudo credentium habebat unam animam et cor unum et non erat in his aliqua separatio. hi sunt qui transierunt in unum non tam locum quam in eundem [*]( 6 cf. Rom. 1,20 10 cf. Ex. 3, 15 14 cf. Ioh. 6, 45 17 *Ps. 47, 5—6 24 *Gen. 23, 6 26 cf. Act. 4, 32 ) [*]( 2 erexertint C sicut] sic Cm2 7 per ea Em2a per eius DEmlF eius per ea av 10 habraam A ysaac CDF 12 in illis sicut DEmlF 15 exequendum CDF 16 firmitate om. DEmlF, add. Em3 degenerarent A 18 transierunt] conuenerunt DF 19 ammirati codd. 20 abrae F 22 nesciuit esse fJ culpa F 24 Het scripsi eth « seth pa heth Fm2 Chet v 25 imperarent (ra in ras. m2) CFml essent in uno BCft 27 hiisfl 2shiifl ii av )