Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
M Sion S ion, latera aquilonis s, ciuitas regis magni. deus in gradibus eius dinoscitur, cum sus cipiet eam. cur sit exultatio uniuersae terrae, euidenter expressit, quoniam dominus Iesus ecclesiam sibi ex peccatoribus congregauit. itaque qui erant ante latera aquilonis, id est socii et inhaerentes diabolo, cui dicitur: exurge, aquilo, ut ueniat auster, facti sunt Christo fideles. ipsi sunt enim de quibus dicitur: qui confidunt in domino sicut mons Sion.