Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sed quia in uetustis exemplaribus aliquibus repperimus: εὐρίζω ἁγαλλιάματι πάσης τῆς γῆς, quod Latine significat \'bonaradice exultatione uniuersae terrae1, sensum quidem eundem aduertimus, quia diuina in nobis dei patris dona laudentur, qui dedit nobis exultationem bona radice fundatam, deum uidelicet Iesum, ueram et fecundissimam uitem, de qua sacramenta fluxere caelestia, in quibus est perpetua et diuturna laetitia, quod his abluatur omne peccatum et conscientia interna mundetur, elocutionemque conuenire cognoscimus, quia bene radicata exultatione laetamur qui exultamus in Christo. saeculi enim laetitia temporalis est, perpetua autem laetitia eius qui gaudet in domino.

M Sion S ion, latera aquilonis s, ciuitas regis magni. deus in gradibus eius dinoscitur, cum sus cipiet eam. cur sit exultatio uniuersae terrae, euidenter expressit, quoniam dominus Iesus ecclesiam sibi ex peccatoribus congregauit. itaque qui erant ante latera aquilonis, id est socii et inhaerentes diabolo, cui dicitur: exurge, aquilo, ut ueniat auster, facti sunt Christo fideles. ipsi sunt enim de quibus dicitur: qui confidunt in domino sicut mons Sion.

facti sunt itaque mons Sion per gratiam Christi et baptismatis sacramentum. aquilonis intellegibilis graues flatus, quibus tempestates asperrimas et procellas humanis mouebat affectibus. coepit suos amittere qui uexabat alienos. gentem omnem euerterat Iudaeoium, nationes omnes suo reuictas tenebat imperio, ipsius [*]( 8 cf. loh. 15, 1 14 *Ps. 47, 3-4 19 *Cant. 4, 16 21 Ps. 124,1 ) [*]( 1 dimersa F omnium om. Fa 2 igitur om. E igitur et om. DF 3 ueteribus (i 4 reperimus av Graeca om. A, corruptissime exhibent cet. a quod — 6 significat vm. A 5 bonae B/3 et in mg. a . radices BCml radicis fietin mg. a ezultationem Afi 6 laudantur Bftav 8 celestia fluxere fJ 9 perpetua et] perpetue BC 14 syon aDF 15 dignoscetur Bm2v dinoscetur Am2C(i 16 eum B quiir B que jS quae o 19 exsorge BE 21 confidit BCml 22 pr. syon codd. facta Bml mons Sion (syonA) om. Am 1 BOmlfJ 23 graues scripsi grauis aav, add. est Am2av flatus grauis fJ quibus] qui prius av 24 asperrimas] atque (add. m2) asperrimus pasi flatus tr. B 26 reuinctas av. )

350
erant latera, hoc est adspirabant cum eo. sicut principis latera dicimus stipatores eius et comites, sicut mulier latus est uiri, eo