Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Circumdate, inquit, Sion et complectimini e am; narrate in turribus eius. qui intellegunt Sion, circumdant eam et complectuntur suis sensibus, ut teneant et non dimittant eam, ne sibi speculatoria disciplina uirtutis possit auferri. ideoque illa in Canticis dicit: tenui eum et non dimittam eum, quae dei sapientiam requirebat et complectebatur iustitiam dei brachiis caritatis et quibusdam fidei et deuotionis lacertis; ipse est enim piae mentis amplexus.