Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Requies ergo uera iam non in operis cessatione, sed in resurrectionis est tempore. ideoque qui sabbati secundum legem sollemnitatem custodiebant, unam sabbati nuncupabant, quasi unum esset sabbatum et non aliud. nos, qui obseruantiam induimus spiritalem et ud similitudinem et requiem dei cupimus nostram formare militiam atque in illa ciuitate caelesti nostrum exhibere ministerium, ubi non est exemplar, non umbra, sed ueritas, primam dicimus sabbati, sicut est scriptum: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati.
nihil autem pulchrius, nihil expressius. ante resurrectionem sabbatum dixit, post resurrectionem primam sabbati nuncupauit. Iohannes quoque euangelista dicit: prima sabbati uenit mane Maria Magdalena, cum adhuc tenebrae essent, [*](4 Rom. 10, 4 8 cf. Luc. 6, 1 13 *Hebr. 4, 9 . 11 17 cf. Marc. 16, 2 cet. 22 cf. Hebr. 8, 5 23 *Matth. 28, 1 27 *Ioh. 20, 1 ) [*]( 4 legis om. ft Christus om. BCml 5 octauam sanctificauit fJav . 7 resurrecione C 8 deuteroproton « deutero ft 9 sabbatum om. P 10 qu*a A resurrexerit av 12 et om. F 13 ergo die av 14 illam requiem av 17 sol(l)empnitatein codd. 19 spiritalem induimus fJ 22 misterium F est non Bfi primum BC 23 scriptum est av 24 lucessit BCE prima BCfiv 25 autem om. BCfia pulcrius E 26 ioannes B 27 dicit] inquit (del.) B die inquit tl 28 essent tenebrae tJ )