Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Requies ergo uera iam non in operis cessatione, sed in resurrectionis est tempore. ideoque qui sabbati secundum legem sollemnitatem custodiebant, unam sabbati nuncupabant, quasi unum esset sabbatum et non aliud. nos, qui obseruantiam induimus spiritalem et ud similitudinem et requiem dei cupimus nostram formare militiam atque in illa ciuitate caelesti nostrum exhibere ministerium, ubi non est exemplar, non umbra, sed ueritas, primam dicimus sabbati, sicut est scriptum: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati.