Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

neque enim sine dolore Paulus erat, cum uideret in Galatis insipientibus doctrinae suae tardiorem profectum, ideoque dicebat: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. testificatur et dominus in euangelio graues esse parturientis dolores, cum dicit: mulier cum parturit tristitiam habet, quia uenit dies eius; cum autem pepererit puerum, iam. non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est homo in hoc mundo.