Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quid est enim secunda sabbati nisi dominica dies, quae sabbatum sequebatur? dies autem sabbati erat dierum ordine posterior, sanctificatione legis anterior. sed ubi finis legis aduenit, qui est Christus Iesus — finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti — et resurrectione sua sanctificauit octauam, coepit eadem prima esse quae octaua est et octaua quae prima, habens ex numeri ordine praerogatiuam et ex resurrectione domini sanctitatem.