Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Quo fit ut non timeamus, cum terra nostra turbatur et transferuntur montes, quia si tu pro nobis, quis contra nos? timere non possumus fragilitates istius carnis, quae timore ac metu frangitur, inflammatur cupiditatibus, luxuria mollitur, deliciis eneruatur, uaporatur febribus, dolore uexatur, exanimatur angustiis.
uel cum transferuntur illi montes in cor maris, de quibus dixit sal- \'uator: si habueritis fidem sicut granum sinapis, non solum de ficulnea facietis, sed etiam si monti huic dixeritis: tollere et iactar-e in mare, nihil inpossibile erit uobis. misit se hic mons in cor Iudae et mentem eius graui tempestate turbauit diuersarum exagitans fluctibus passionum.