Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
atque secretis exterminandum aduersarium dicit, ne sedeat in occultis interficere cupiens innocentem . ideoque tibi dicitur : intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora [*]( 3 Ioh. 15, 3 12 *Prou. 20, 5 14 *Deut. 15, 9 16 *Matth. 9r 4 17 ci. Ps. 106,20 18 cf. Rom. 10, 8 19 . 23 cf. Ps. 9, 30 (10, 9) 21 cf. Luc. 22,3 - 22 *Ps. 18,13 29 cf. Ps. 9; 29 (10, 8) 31 Matth. 6, 6 ) [*]( 8 nostra nobis JP 4 loquutus B 8 qui BCfi 11 amaritudinem (lav. 16 dicit av _18 ut non F est non pena p(av) 22 corde F 30 occultis] add. ut av 31 in om. jP cluso A hostio ACml )
Ideo Abraham puteum fodit, ut aquam qui quaereret inueniret, ideo puteum fodit Isaac, ideo Iesus dominus sedebat ad puteum — erat autem ibi fons Iacob —, sedebat ad puteum, ut quaereres. fons ibi erat tibi Chiistus.\' fons est, ut aquae superfluant requirentibus, quo et uniuersa carnis uel flagitia diluantur uel exstinguantur incendia. haec ergo est altitudo sapientiae et scientiae dei, ut mali eam non inueniant, boni quaerant atque in eius adquirendae studio et meditatione uersentur. uis scire quam uerum sit ? audi Sapientiae ipsius uerba: petite, et dabitur uobis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis.