Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
diabolus, Christus recedit, quomodo recessit a Iuda, postquam se diabolus in. cor eius inmersit, ettuergodic: ab occultis meis munda , domine, ne diabolus insidietur in occultis, sicut leo in cubili suo. quodsi Christi occulta pie fideliterque seruaueris, insidiandi diabolo locus esse non poterit. ideoque in psalmo nono Dauid de occultis scribens domini sacramentis, quod est conuersio peccatorum, uocatio gentium, dei regnum, praeparatio cordis, iudicium pauperum, refectio inopum, ante de occultis pectoris tui