Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Huic ergo tua occulta seruato, cui Dauid sua occulta mandabat dicens: ab occultis meis munda me, domine; munda enim debent esse receptacula in quibus sunt pietatis occulta mysteria. et ideo tibi dicitur: bibeaquam detuisuasis et de puteorum tuorum fontibus, et in plateis superfluant aquae tuae, ut inriguo fonte munderis. ideo tibi dicitur:
uino torcularia tua redundent, ideo dicitur: in tribulatione inuocasti me et liberaui te et exaudiui te in abscondito tempestatis, probaui te in aqua contradictionis. est enim quaedam in tribulationibus interna pectorum saeua tempestas, quando sunt foris pugnae, intus timores. est aqua contradictionis, quando uelut quodam maritimi sali aestu fluctuant nostrae cogitationes nec ulla in profundo mentium definitionis stabilitate placidantur.