Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

firmior, qui uim sacramentorum fluctuanti ingenio haurire non posset. denique ipse Petrus nesciebat quid diceret, qui tria tabernacula domino et seruulis crederet esse facienda. deinde fulgorem gloriae domini transfigurantis se sustinere non potuit, in terram cecidit; ceciderunt et filii tonitrui Iacobus et Iohannes et nubes operuit eos nec potuerunt surgere nisi posteaquam Iesus uenit et tetigit eos et iussit, ut surgerent et formidinem sequestrarent. introierunt ergo in nubem, ut abdita et occulta cognoscerent, atque ibi audierunt uocem dei dicentis: hicest filius meus dilectus, in quo mihi complacui; ipsum audite.

quid est \'hic est filius meus dilectus\'? hoc est: \'noli errare, Simon, ut seruulis dei filium conferendum putes. hic est filius meus; non Moyses filius, non Helias filius, quamuis alter aperuerit mare, alter clauserit caelum. in uerbo enim domini uterque naturam uicit elementi; sed illi ministerium praebuerunt, hic est qui soli-