Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Hanc uocem dedit altissimus et omnes secuti sunt populi nationum, dura peccati regna fugientes et perpetuae mortis atrocitatem atque intolerabilem flagitiorum omnium seruitutem, cum polliceretur fessis requiem, captiuis remissionem, seruientibus libertatem et decusso iugo ferreo Babylonii regis iugum suum suaue ceruicibus fidelium subrogaret, ne uacua colla gentilium rursus inimicus catenis suae iniquitatis adstringeret. Christus enim quos alligat liberat et quos adstringit absoluit.