Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

unde et apostolus ait: nox praecessit, dies appropinquauit. euigilauimus igitur, iam non dormiamus; uestem lucis induimus, non in amictus tenebrosae conuersationis atque exuuias reuertamur; comessationibus atque deliciis, quae nocturni sunt temporis, uale diximus, sobrietatem elegimus, cuius gratia Iacob primatus quos non habebat inuenit.

In aliis quoque codicibus inuenitur: adiuuat eam deus uultu. quid hoc quoque significet, ipse propheta nos doceat; namque ipse in posterioribus dixit: ostende faciem tuam, et salui erimus. aspectus ergo dei salus nostra est atque in eius uultu nostrum est adiumentum. in quo quanta uis sit, diuina scriptura declarat, quae non otiose adtexuit, quod respexit deus super muneraAbel, super Cain autem non respexit;