Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et in Zachariae libro ita scriptum est: ambulabit in commotione mmitationis irae suae dominus. simile et in euangelio dictum est Iudaeis: ecce derelinquetur uobis domus uestra deserta; dereliquit enim dominus Iudaeos et statim secuta est ruina synagogam. quodsi eam Christus non deseruisset, numquam eam supremum secutum esset excidium. aperuimus ergo quod dictum est: deus in medio eius, non commouebitur.

Sequitur: adiuuabit eam deus diluculo, quo significatur, quia resurrectio matutina adiumentorum nobis caelestium subsidia confert, quae noctem reppulit, diem refudit dicente scriptura surge qui dormis et exurge a mortuis, (31 inlucescet tibi Christus. uide autem mysterium. uespere passus est Christus; ideo et secundum legem ad uesperam agnus occiditui. mane resurrexit; sic enim scriptum est: una autem sabbati uenit Maria Magdalene prima luce ad monumentum, cum adhuc esset obscurum, et uidit lapidem amotum ab ostio.