Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

cui ego dedero aquam, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. exillo enim unico uerbo dei quattuor fluuiorum prudentiae et fortitudinis, temper««ntiae quoque et iustitiae fluenta manarunt. alii enin; per spiritum datur sermo sapientiae, alii fides in eodem spiritu, alii gratia curationum in uno spiritu, alii operatio uirtutum. haec enim omnia operatur unus atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult. hi sunt impetus fluminis, cum se in gratiam ministeriorum operationis atque uirtutis spontanea diuisione transfundit.

His igitur fluminis superni meatibus ciuitas illa in qua deus inhabitat inrigatur et sanctificatur altissimi tabernaculum, omnis anima quae inhabitatur a Christo uel corpus illud quod uirgo generauit, de quo Gabriel angelus dixit: et quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei uiui. bonum tabernaculum, quod nulla potuerunt obumbrare peccata, admirabile templum dei et aula caelestis, quod solutum corrumpi