Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

unde ait: quoniam deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis domini in facie Christi Iesu. ubi igitur in nobis reluceat Christus, audiuimus. est enim fulgor aeternus animorum, quem ideo pater misit in terras, ut in eius inluminati uultu aeterna et caelestia spectare possemus, qui ante terrena caligine tenebamur.

quid de Christo loquar, cum etiam Petrus apostolus dixerit ad illum claudum ex utero matus suae: respice in nos? qui respexit in Petrum et fidei inluminatus e: t gratia; neque enim accepisset remedium sanitatis, nisi fideliter credidisset.