Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quae autem flumina circumdederunt Ionam aut de qua abysso dixit Ionas: abyssus circumdedit me nouissima, mersit caput meum in fissuras montium, descendi in terram cuius serae sunt continentes aeternales? utique hoc ad personam Ionae non quadrat et conuenit.

filius autem dei descendit in fissuras montium, quando descendit in tumulum. ipsum enim Ioseph, sicut euangelium docet, posuit in monumento suo nouo, quod excidit in petra, et aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti. denique et in alio libro: posuit, inquit, eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus erat.

Quis autem est, qui cum uoce laudis et confessionis domini sacrificauit nisi princeps omnium sacerdotum et uota pro omnibus [*](3 *Hiob 3, 8 5 cf. Eph. 4, 8 10 *Ion. 2, 3 15 cf. Matth. 27, 52 cf. Ion. 2, 4 16 Ion. 2, 6—7 22 cf. Matth. 27, 60 24 Luc. 23, 53 27 cf. Ps. 41, 5 ) [*]( 1 est et missus fia 2 caeti et 3 caeto C 2 eis Fml 4 cetum om. a 5 legis a 9 domini BCmip 10 misteria AF et] cum av 11 deum om. Aav 13 coeti B 14 in om. DF 15 etiam plerique p 16 abisso A abyssu B iona a abissus AF 19 serrae a 20 Ionae om. Dml et] add. non Bm2C 24 hostium ADF Inquit om. BC 26 fuerat a 27 domino Bfla 28 sacerdotum] add. qui av ) [*]( 21* )

324
uouit et reddidit? solus enim effectus sui habuit potestatem. sicut ergo Ionas missus est in mare et quieuit mare a commotione sua, ita dominus noster Iesus Christus uenit in hunc mundum, ut

mundum lucri faceret et sanguine suo omnia pacificaret siue Lerrena siue caelestia. aduentu igitur suo redemit uniuersos homines et prouocauit ad dei cultum operibus suis; cum mortuos resuscitaret, sanaret infirmos, timorem dei humanis infudit affectibus. ipse est qui sacrificauit domino sacrificium salutare pro nobis et dignas conuersionis nostrae hostias deo obtulit; ipse est qui dormiuit et euigilauit.