Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Denique ipsa oratio sancti Ionae docet dominicae passionis esse mysteria: et dixit: clamaui, inquit, ad dominum deum meum in tribulatione mea et audiuit me de uentre inferni. uides quia inferni uentrem dixit, non ceti. dominus autem non in cetum, sed in infernum descendit , ut et illi qui in infernis erant a perpetuis uinculis soluerentur . denique plerique etiam resurrexerunt.