Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

neglegentes esse non passus, quasi de domini praesentia et fauore securos, somno corporis sese composuit. ergo illa specie somni dormire se mundo huic apostolis uerbum dei demonstrabat. uigilabat tamen eius potestas prouidentiaque, quae excitauit tempestatem in mari, ut nauis propemodum insurgentibus fluctibus operiretur, qua discipuli tempestate turbati utrum salubris consilii se prouisione fulcirent an uero remedium excederent cognosceretur. sed illis, quibus Iesus non dormiebat, uigilabat fides et ideo surgentes excitauerunt dominum Iesum dicentes: domine, salua nos, perimus.