Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Denique si istorum personam consideres , quos nulla diuini cultus obliuio separauit, ut alieno deo expanderent suas manus, atque aperire suas animas noluerunt, intelleges, quod in occultis suis non flagitia aliqua erant, sed ea quae essent innocentiae coittinebant, quandoquidem morte afficiebantur pro dei cultu, tota quoque die uersabantur in morte, sicut uersabatur Paulus, qui ait: cotidie morior per uestram gloriam.
et uere cotidie Paulus moriebatur secundum carnem in ieiuniis, in naufragiis, in diuersis periculis, in miseriis constitutus, sed non totus moriebatur. moriebatur homo eius exterior, sed renouabatur interior et ideo non deficiebat, cum tot periculis urgeretur, quia, etsi exterior homo eius corrumpebatur, interior renouabatur de die in diem, quia diem sibi uniuscuiusque fides et gratia operationis inluminat.
unde nec Paulus apostolus-noctem sciebat, quia qui renouatur semper in luce est. an tibi non uidetur in luce qui Christi in se continet caritatem? et ideo immolationis securus dura non refugit nec eum persecutio ulla aut fames aut gladius potest a Christo domino separare, quem uincula diuinae caritatis adstringunt.
Interim tamen etiam in bonis operibus mens humana turbatur et temptationibus quatitur. tamen et hoc iustorum est, ut, cum se temptari uiderint, adiumentum deposcant, sicut apostoli in euangelio, cum Christus dormiret in naue, tempestatem fluctuum formidantes excitauerunt dominum Iesum, ut ab his formidinem [*]( 2 cf. I Cor. 14, 38 4 cf. Ps. 50, 8 7 cf. fs. 45, 21 12 I Cor. 15, 31 13 cf. II Cor. 11, 25-27 17 cf. II Cor. 4,16 22 cf. Rom. 8, 35 27 cf. Matth. 8, 25 ) [*]( 1 suos] si uos DEFml si illos Fm2 2 ignorabitur] ignoratur fJ 3 plena om. fJ plena — 4 sunt om. b 5 aduersatur codd. 8 noluerint Cv intelhgis Cmla intellige DF quod] quia B 9 aliqua] add. quae BC ėssent] erant Dml 10 tota quoque] totaque fiav 11 et uersabatur Bv uersabatur et fJa 12 cottidie B 13 ccttidie BC paulus cotidie DF 16 urguerEtur Am2BC 20 quia Bml 21 securis Bml 22 famis Cml 24 etiam post bonis tr. v, post operibus tr. fl 27 nauem « naui fiav ) [*]( LXIV. Ambros. para 6. Petschenij. ) [*]( 21 )