Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sed quid miraris, quod requirentem deum occulta cordis uersiculus [*]( 2 cf. Hom. Od. 12. 47 sqq. 6 ef. Ps. 43, 20 9 *Ps. 43, 21-^22 11 Aquilas et Symmachus Ps. 43, 22 19 cf. I Cor. 14, 25 20 cf. Rom. 2,15 21 Aquilas Ps. 43, 22 24 Aquilas Ps. 43, 22 ) [*]( 2 mundi] domini BOfl 4 a fide] fidei fl 5 aliqui BC aliquid fl exi- stimant Bm2 6 nos umbra av 11 aquila ACm2fi(av) , 12 pr. ista] add. dixit flav 14 sicut DF 15 quasi -16 deus om. a 16 sic] si F 17 aquila ABm2Cm2(i(av) inuestigauit B, add. ista Bv 18 occulta cordis DE 20 prodet BCmlfi 21 pr. aut om. DF aquila Bm20m2fl(av) 22 dixit cordis fJ eo] et B 24 aquila Bm2Cm2fi(av) 25 mori] add. est BC arduum et flav 27 cordis occulta fl )
tenebras cordis saepe loco criminis legimus, immo prope ubique. uide ergo, ne ista sint occulta tenebrarum quae sunt cordis occulta, ideoque tenebrarum nomen acceperint, quod ea ab aliis non deprehendantur, sed lateant. et ideo dominus in die iudicii inluminaturus asseritur occulta tenebrarum, quia cor uniuscuiusque manifestabitur quod ante occultum erat, soli quidem Christo cognitum, qui sciens iudicii sui gratiam ait: nihil est o ccultum quod non manifestabitui.
Sunt autem multa quae propter uerecundiam premimus et, ut impleamus caeleste mandatum, tacito apud no? tenemus affectu, ne uideamur in his quae nostra sunt gloriari et eorum fructum uulgando incipiamus amittere. sunt autem occulta sapientiae, quae raptus in paradiso apostolus Paulus audiuit et, quia non licebat ea homini loqui, apud se tegebat, non quia uSum eorum aut gratiam aliis inuideret, sed, quod non licebat homini loqui, forte etiam