Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
unde non uinculis hominis illius ligare nos atque uinclrr. debemus nec cera aures claudere, sed auertere aurem, quotienscumque aliena a fide et contraria uel aduersa utilitati nootrae aliquis existimat obloquenda, ne in eo sermone operiat umbra nos mortis. et si quid tale profertur, nos tamen dei uerbum debemus inserere, quod mentis nostrae oculos fulgore disputationis inluminet.