Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Cauenda ergo signa perfidiae, quibus breuiantur dies atque minuuntur. sol enim obscurabitur, stellae cadent, hoc est iusti dei; sunt enim qui fulgeant sicut stellae in caelo. cum haec uidens , crede adhuc taidare Christum; ubi enim Christus, ibi fides clarior, ubi antichristus, ibi dies dimidii. de quibus utique non quereretur Dauid propheta, si ad temporis breuitatem uideretur esse referendum, cum ipse alibi dixerit: heu me quod incolatus meus prolongatus est!