Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Dicentes haec de nobis quid de carne domini nostri Iesu Christi dicimus? qui utique suscepit carnis istius ueritatem et ideo semet ipsum humiliauit usque ad mortem, mortem autem crucis. diligenter adtende et considera singula. uide quia uolens suscepit hanc formam corporis nostri et tuae obsequia seruitutis, in similitudinem hominum factus, non in similitudinem carnis, sed in similitudinem hominum peccatorum; omnis enim homo sub peccato.